Opus Dei. Romana BulletinBulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei.

english
| español | français | italiano    
EditorialFrom the Holy SeePrelateThe founder of Opus DeiNewsApostolic InitiativesIn PaceStudy
Home - Site Map | Subscriptions - Search E-mail Newsletter


No. 32 • January - June 2001 • Page 45
 
 
 
 •  Prelate
 

Some Decrees

Establishment of the Josemaria Escriva Historical Institute


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus
Sanctæ Crucis et Operis Dei


D E C R E T U M



Centesimo feliciter appropinquante anniversario die, ex quo ortus est Beatus Iosephmaria Escriva de Balaguer, Operis Dei Conditor, grato ac filiali animo respicientes eius heroicum responsum divinæ voluntati atque vitam, quam impendit totam in Ecclesiæ Sanctæ, suorum filiorum filiarumque et animarum omnium servitium, opportunum nobis visum est altioris inquisitionis Centrum constituere quo historicæ de Beato Iosephmaria pervestigationes promoveantur necnon, iuxta viam et rationem scientiarum (nempe sacræ theologiæ, iuris canonici, pædagogicæ artis aliarumque id genus), studia quoque peragantur de eius spiritu, de iis quæ docuit deque apostolatus operibus quæ, velut mare sine oris, suo ipsius impulsu, cum directo tum indirecto, per orbem universum incepta sunt.

Quapropter, postquam auxilium invocavimus Beatissimæ Virginis Mariæ, Sedis Sapientiæ ac Reginæ Operis Dei, necnon Sanctorum Prælaturæ Operis Dei Patronorum ipsiusque Beati Iosephmariæ, hoc Decreto erigimus atque erectum declaramus

INSTITUTUM HISTORICUM IOSEPHMARIA Escriva,


cuius ambitus erit internationalis, eius sedes Romæ consistet, directe pendet a Prelato Operis Dei et aliis in civitatibus Sectiones habere poterit.

Datum Romæ, ex ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 9 ianuarii anni 2001.


+ Xaverius Echevarría



Thomas G. Bohlin
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius



Reg. Gen. R. lib. VI pag. 2


Tools
 Archive
Print this page 
Download Palm version 
Send to a friend 
Useful links
The Vatican
Opus Dei
Writings of the Founder of Opus Dei
Josemaría Escrivá - Founder of Opus Dei
 
 
 
Romana - Bulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei
Address: Viale Bruno Buozzi 73, 00197 Rome | redazione@romana.org
English edition: us@romana.org