Opus Dei. Romana BulletinBulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei.

english
| español | français | italiano    
To read the full version of Romana,    
you can subscribe to the print edition    
EditorialFrom the Holy SeePrelateThe founder of Opus DeiBeato ÁlvaroNewsApostolic InitiativesIn PaceStudy
Home - Site Map | Subscriptions - Search E-mail Newsletter


No. 38 • January - June 2004 • Page 68
 
 
 
 •  About saint Josemaría
 

Proper texts of Saints Josemaria for the Liturgy of the Hours

On February 12, 2004, the Congregation for Divine Worship and the Discipline of the Sacraments approved the following Latin texts for the celebration of the Liturgy of the Hours for the feast of St. Josemaría Escrivá de Balaguer, priest (cf. Prot. N. 1308/02/L):

Die 26 iunii

S. IOSEPHMARIÆ ESCRIVÁ
DE BALAGUER, PRESBYTERI

Barbastri (in Hispania) natus anno 1902, sacerdotio initiatus est anno 1925. Die 2 octobris anni 1928 Opus Dei fundavit eoque novam in Ecclesia aperuit viam qua viri et mulieres cuiuslibet condicionis plene viverent vocationem christianam suas navitates in mundo sanctificantes: Opus Dei anno 1982 in Prælaturam personalem erectum est. Prædicatione atque scriptis plurimum contulit ad fideles laicos conscios reddendos peculiaris ipsorum missionis ecclesialis. Mortuus est Romæ die 26 iunii anni 1975.

De Communi pastorum, præter sequentia.

Ad I Vesperas

Hymnus

Laudámus te cum cántico,
impénsius, Iosephmaría,
qui nobis vetus fíliis,
sed novum das præcónium

ut nupti sive cϫlibes
senésve sive iúvenes,
labórem sanctum fácerent
diébus suum síngulis

Christo quæsíto íllico,
invénto et super ómnia
dilécto, possent cónsequi
corónam vitæ et præ´mium.

Quæ docuísti, quæ´sumus,
fac nos implére opéribus;
vocántem omnes Dóminum
gressu sequámur álacri.

Deo Patri sit glória
et Fílio ac Paráclito,
largítis tibi præ´mia,
in sempitérna sæ´cula. Amen.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Ipse magíster, rector, almus pater,
dux, pastor doctus fuit et sacérdos,
cui tu, Christe, fú lgidum donásti
péctoris visum:

Dei a viris feminísque adiútus,
culmen in mundi crucem ad altándam
Christus triú mphans et sic ad seípsum
ómnia trahens.

Fac nos, ab ævo iúgiter vocátos,
iam ante mundi constitutiónem,
álteros Christos, sal, ferméntum, lumen,
cómpitis orbis:

Sal, quod præsérvet a corruptióne,
lumen, humána péctora collú strans,
vivum ferméntum, ferens Panem Vivum
omni labóri.
Gló riæ summum decus atque laudis,
sit soli Tibi, Déitas perénnis,

Pater et Fili, Spíritu cum Almo
nunc et in ævum. Amen.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Iosephmaríæ Escrivá de Balaguer presb˘teri

(Ex Homilia Hacia la santidad, Ed. Palabra, Matriti, 1973, pp. 7-9, 12-13, 20-21, 23-24, 32-33, 40-41, 52)

Vitam degens vere contemplativam medio in mundo

Nos pénitus commó tos et cor nostrum veheméntius pulsáre sentímus, cum diligénter atténdimus ad Sanctum Paulum clamántem: Hæc est volú ntas Dei, sanctificátio vestra. Hó die hæc verba recó lere íterum mihi ipsi propó no, atque vobis et ómnibus homínibus cú pio in memó riam redígere hanc esse voluntátem Dei, ut scílicet sancti simus. Vitæ sánctitas prorsus necessária est ad pacem ánimis afferéndam, quæ vera pax sit, ad terram transformándam, et ad Dóminum Deum nostrum in mundo Eúmque per res huius mundi quæréndum. Omnes ad sanctitátem vocántur, et Dóminus ab unoquó que nostrum amó rem expó stulat: a iú vene scílicet et a sene, a cœ´libe et a nupto, a sano et ab ægró to, a docto et ab indó cto, quemcú mque hi labó rem exércent, ubicú mque versántur. Unica via est, qua cum Deo intimitáte et fidú cia in dies magis coniungámur: nempe precatió ne Deum frequénter có lere, có - lloqui cum Ipso, ex imo corde in Eum amórem nostrum significáre.

In primis áliqua prex iaculató ria, ália dein, deínde ália... donec talis ánimi fervor impar vidétur, quia verba paupertáte labó rant... et tunc intímitas divína succédit, cordis ó culi in Deo defigú ntur, nulla interiécta mora, ánimo numquam defatigáto. Tunc velut in captivitáte vívimus, quasi in vínculis deténti. Dum máxima, qua pó ssumus, perfectió ne nostræ condiciónis nostríque labó ris offícia persó lvimus, prout sinunt erró res et deféctus nostri, ánimus fú gere pércupit. Ad Deum nos vértimus, quemádmodum ferrum vi magnétis attráhitur. Incípimus Iesum modo efficació re dilígere, dulci amó ris pálpito.

Esse tamen cum Christo quod numquam est obliviscéndum absque ulla dubitatió ne impó rtat eius Crucem nancísci. Si nos in Dei manus trádimus, frequénter áccidit, ut Ipse sinat nos gustáre doló rem, solitú dinem, res adversas, calú mnias, diffamatió nes, derísum, intus et foris; vult enim ad imáginem et similitú dinem suam nos conformári, et étiam permíttit ut álii nos deméntes vocent et stultos exístiment. Si re vera humanitátem sanctíssimam Dómini nostri admirábimur et amábimus, tunc nos síngula eius vú lnera discernémus. Et inter hæc passívæ purificatió nis témpora, acérba quidem et fó rtia, dú lcium simú lque trístium lacrimárum plena, quas celáre conábimur, nos necessitátem sentiémus abscondéndi nos ipsos in síngulis illis sanctíssimis vulnéribus, ut purificémur, ut illo redemptó re sánguine perfruámur, ut corroborémur.

Tunc cor necessitátem advértit
distinguéndi Persó nas Divínas eásque
síngulas adorándi. Et hæc est nova
quodámmodo invéntio, quam ánimus
asséquitur in vitæ supernaturális itínere.
Et ídeo amánter conversátur
cum Patre, cum Fílio, cum Spíritu
Sancto; et libénter se submíttit actió -
ni Parácliti vivificántis, qui nobis datur
absque ullo mérito nostro. Tunc
verba desunt, língua dícere quæ sentímus
non valet. Quiéscit iam et intelléctus.
Non ratiocinátur mens: intuétur
tantum! Et ánimus dénuo in cánticum
novum erúmpit, quia se sentit
et scit a Deo mú tuo redamári, quó libet
diéi moménto.

In hac donatió ne, zelus apostó -
licus incénditur et in dies magis augéscit,
itémque inter álios huiú smodi
desidérium propagátur, quia bonum
est diffusívum sui. Fíeri non
potest, ut nostra hú milis natú ra, tam
Deo pró xima, desidério non árdeat
gáudii et pacis gérmina per mundum
univérsum seminándi, ómnia irrorándi
aquis redemptrícibus quæ ab
apérto Christi látere pró fluunt, atque
offícia ómnia ex amó re incipiéndi
et absolvéndi.

Pró tegat nos Virgo Beatíssima,
Mater Dei et Mater nostra, ut unusquísque
nostrum in plenitú dine fídei
per Spíritus Sancti dona et vitam contemplatívam,
Ecclésiæ inservíre possit.

Responsorium Eph 1, 4; 1 Pt 2, 21

R. Deus elégit nos in Christo
ante mundi constitutió nem, * Ut essémus
sancti et immaculáti in conspéctu

V. Christus passus est pro vobis,
vobis relínquens exémplum ut
sequámini vestígia eius. * Ut essémus
sancti et immaculáti in conspéctu
eius in caritáte.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Sanctum laudémus, vias qui monstrávit,
áditum dedit limináque pandit,
ábditæ in Christo vitæ, contemplátus
frémitu in mundi.

Dómini vultum mitem requiréntes
vicos per medios prætereú ntis
ab exemplári fíngimur divínis
lineaméntis.

Hoc est ætérni spéculum colló quii
pignus divínæ conversatiónis,
qua sanctus ipse frú itur in astris
per ævum lætus.

Gáudio plenis có rdibus canámus
gló riæ laudes Tríadi beátæ,
quæ sancto dedit cæ´litem corónam
Iosephmaríæ. Amen.

Ad Benedictus, ant.

Non vos me elegístis, sed ego elégi
vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum
afferátis, et fructus vester máneat.

Oratio

Deus, qui sanctum Iosephmaríam,
presb˘terum, universális vocatiónis ad
sanctitátem et ad apostolátum in Ecclésia
præcónem effecísti, eius interces-
sióne et exémplo concéde, ut, per cotidiánum
labórem Iesu Fílio tuo configurémur
et redemptiónis óperi ardénti
amóre serviámus. Per Dóminum.

Ad II Vesperas

Hymnus

Tu cotidiánas vias demonstrásti
exémplum Christi docens imitári
infú ndens lumen quod clare vidísti
obϫdiens Luci.

Silénte vita atque sine spectáclo,
exercuísti munus sacerdó tis
præcépta Dei vere prædicándo
humilitáte.

María Virgo te semper protéxit
amó ris pulchri veneránda Mater
Ancílla Dómini, sapiéntiæ sedes,
atque spes nostra.

Ora pro nobis, o beáta Virgo,
benedictáque Mater Dei nostri,
in vita Tu quæ tutum iter paras,
semper et servas.

Ad Deum Trinum vultum elevémus
mentéque pia simul adorándo
et collaudémus cum Patre et Fílio
Numen et Sanctum. Amen.

Ad Magnificat, ant.

Mandátum novum do vobis, ut
diligátis ínvicem; sicut diléxi vos, ut et
vos diligátis ínvicem.


Tools
 Archive
Print this page 
Download Palm version 
Send to a friend 
Useful links
The Vatican
Opus Dei
Writings of the Founder of Opus Dei
Josemaría Escrivá - Founder of Opus Dei
 
 
 
Romana - Bulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei
Address: Viale Bruno Buozzi 73, 00197 Rome | redazione@romana.org
English edition: us@romana.org
© en.romana.org · Aviso legal · Política de privacidad y cookies