Opus Dei. Romana BulletinBulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei.

english
| español | français | italiano    
To read the full version of Romana,    
you can subscribe to the print edition    
EditorialFrom the Holy SeePrelateThe founder of Opus DeiBeato ÁlvaroNewsApostolic InitiativesIn PaceStudy
Home - Site Map | Subscriptions - Search E-mail Newsletter


No. 57 • July - December 2013 • Page 199
 
 
 
 •  Holy See
 

Decree of the Congregation for the Causes of the Saints on the extraordinary character of a cure attributed to the Venerable Servant of God Alvaro del Portillo, (July 5, 2013)




CONGREGATIO DE CAUSIS
SANCTORUM

ROMANA et PRAELATURAE SANCTAE CRUCIS et OPERIS DEI

BEATIFICATIONIS et CANONIZATIONIS
Ven. Servi Dei
ALVARI DEL PORTILLO Y DIEZ DE SOLLANO
Episcopi Titularis Vitensis
Praelati Praelaturae Personalis Sanctae Crucis
et Operis Dei
(1914-1994)

DECRETUM SUPER MIRACULO


Venerabilis Dei Servus Alvarus del Portillo y Diez de Sollano natus est Matriti a piis honestisque parentibus, tertius ex octo fratribus, die 11 mensis Martii anno 1914. Doctoralem lauream obtinuit in re machinaria civili, in scientiis historicis et in iure canonico. Anno 1935, suae vitae vicesimo primo, Operi Dei adhaesit ac prudenti elapso temporis spatio Sanctus Iosephmaria validissimum suum collaboratorem eum habuit. Die 25 mensis Iunii anno 1944 sacrum presbyteratus ordinem recepit et anno 1946 Romam se contulit ad Conditorem ad­iuvandum in Operis Dei moderamine et propagatione. In multiplicibus quoque muneribus sibi a Sancta Sede concreditis sese impendit, Consultoris videlicet Dicasteriorum Curiae Romanae atque, in Concilio Vaticano II, Secretarii Commissionis De disciplina cleri et populi christiani necnon aliarum Commissionum Periti. Die 15 mensis Septembris anno 1975 electus est primus Sancti Iosephmariae in Operis Dei moderamine successor. Die vero 28 mensis Novembris anno 1982 Beatus Ioannes Paulus II Opus Dei in Praelaturam personalem erexit et Venerabilem Alvarum del Portillo eiusdem Praelatum nominavit atque die 6 mensis Ianuarii anno 1991 episcopalem ordinem ei contulit. Pastorali hoc munere ita functus est, ut peculiaris in eo nota emineret, fidelitas nempe erga spiritum a Conditore traditum et erga nuntium ab eodem proclamatum. Praelaturae operibus apostolicis extendendis in Ecclesiae sanctae servitium indefesse sese dedit. Annos undeviginti Opus Dei rexit, cuius actuositas in viginti novas Nationes stabiliter dilatata est; Praelaturae fideles ultra mille ad sacerdotium vocavit, de re sociali et assistentiali multis in regionibus incepta fovit, ad explendum antiquum desiderium Sancti Iosephmariae Pontificiam Universitatem Sanctae Crucis Romae condidit aliaque plura id genus effecit. Itinera quoque peregit in quinque continentes, magna fortitudine evangelicam veritatem ubique proclamans. Primo diluculo diei 23 mensis Martii anno 1994, paucis horis post reditum e peregrinatione in Terram Sanctam, Deus eum ad se vocavit et statim probationes habitae sunt eius famae sanctitatis in mundum universum diffusae.

Has inter probationes notitiae eminent de favoribus cum spiritualibus tum materialibus atque de sanationibus quidem multis eius intercessioni attributis, quarum una peculiariter digna visa est quae attente consideraretur, sanatio scilicet cuiusdam infantis, qui natus est die 10 mensis Iulii anno 2003 affectus deformitate cerebrali congenita in utroque hemisphaerio propter defectum migrationis neuronalis, cardiopatia congenita cyanotica (“tetralogia di Fallot”) et umbilici hernia. Prioribus suae vitae diebus puer passus est iteratas accessiones hypoxicoischaemicas cerebrales, die vero 2 mensis Augusti affectus est cordis inhibitione propter haemopericardium massivum, quae inhibitio inter dimidiam horam et tres quartas horae partes duravit. Medici quidem pueri redanimationem toto hoc tempore frustra temptaverunt, sed cum tandem hanc therapiam interrumpere statuerant, ante totalem eius suspensionem cordis palpitatio sponte restaurata est.

Simul vero parvi infirmi parentes, qui de filii sui statu certiores facti erant, instantius pro eius sanatione oraverunt recurrentes ad intercessionem Venerabilis Alvari del Portillo. Iuxta medicorum prognosim, accessio illa ischaemica gravissimum damnum neurologicum secum ferre debuisset, immo et ipsam mortem, sub aspectu autem functionali sanatio fuit completa et duratura.

Sanatio haec explorata est in Inquisitione Dioecesana apud Curiam ecclesiasticam Sancti Iacobi in Chile instructa a die 5 mensis Augusti anno 2008 ad diem 6 mensis Augusti anno 2009, cuius iuridica auctoritas approbata est ab hac Congregatione decreto diei 15 mensis Ianuarii anno 2010. Medicorum Dicasterii Consilium, in sessione diei 18 mensis Octobris anno 2012 agnovit huiusmodi sanationem secundum scientiae medicae leges haud explicari posse. Die 15 mensis Decembris anno 2012 habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, et die 4 mensis Iunii anno 2013 Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, me Card. Angelo Amato moderante. In utroque autem Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum unanima consensione prolatum est.

Facta demum de hisce omnibus Summo Pontifici Francisco per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierna die declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Venerabilis Servi Dei Alvari del Portillo y Diez de Sollano, Episcopi titularis Vitensis, Praelati Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei, videlicet de celeri, perfecta ac constanti sanatione cuiusdam pueri a «prolungato arresto cardio-circolatorio, tamponamento cardiaco, determinante insulto ipossico-ischemico in cerebropatia congenita con pregressi danni del circolo cerebrale».

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit.

Datum Romae, die 5 mensis Iulii a.D. 2013.


ANGELUS Card. AMATO, S.D.B.
Praefectus


L. + S.

+ MARCELLUS BARTOLUCCI
Archiep. tit. Mevaniensis
a Secretis


Tools
 Archive
Print this page 
Download Palm version 
Send to a friend 
Useful links
The Vatican
Opus Dei
Writings of the Founder of Opus Dei
Josemaría Escrivá - Founder of Opus Dei
 
 
 
Romana - Bulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei
Address: Viale Bruno Buozzi 73, 00197 Rome | redazione@romana.org
English edition: us@romana.org
© en.romana.org · Aviso legal · Política de privacidad y cookies