envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

A Decree

Decree of appointment of the Vicar of the Delegation of Jerusalem



Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus



D E C R E T U M


Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Didacum Daza Bertrand,
ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione
Hierosolymæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio
adnexis.
Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam
gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino
tibi libentissime impertimus.
Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 15, mense martio, anno 2004.

+ Xaverius Echevarría

Franciscus Vives
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. VI pag. 15

Romana, No. 38, January-June 2004, pag. 36.