envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decree of the Congregation for Divine Worship and the Discipline of the Saccraments approving the texts of the Mass of St. Josemaría Escrivá in Estonian and Tagalog (August 11, 2008)

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. N. 424/08/L

SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI
Instante Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Xaverio Echevarría, Prelato Sanctae Crucis et Operis Dei, litteris die 29 martii 2008 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, textum estoniensem et tagalog Missae in honorem sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri, prout in adiectis exstat exemplaribus, perlibenter approbamus seu et confirmamus.

In textu imprimendo mentio fiat de approbatione seu confirmatione ab Apostolica Sede concessa. Eiusdem insuper textus impressi duo exmplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 11
augusti 2008.

+ Albertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis

+ Franciscus B. Trân Van kha
Officio Praepositus

Romana, No. 47, July-December 2008, pag. 240.