envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decree of Appointment of the Regional Vicar of Argentina


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA

Dei et Apostolicæ Sedis gratia

Prælatus

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Victorem Ansgarium Urrestarazu Villarroel, nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Regione Argentinæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 20 mense decembri anno 2014.

✠ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 57

Romana, No. 59, July-December 2014, pag. 283.