envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Litterae Apostolicae


Litterae Apostolicae

Nos,
vota Fratris Nostri
Augustini S.R.E. Cardinalis Vallini,
Nostri Vicarii Generalis pro Romana dioecesi,
Xaverii Echevarría Rodríguez,
Episcopi titulo Cilibiensis,
Prælaturæ personalis Sanctæ Crucis et Operis Dei Prælati,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut
Venerabilis Servus Dei
ALVARUS DEL PORTILLO Y DIEZ DE SOLLANO, episcopus,
Prælaturæ personalis Sanctæ Crucis et Operis Dei Prælatus,
Pastor secundum cor Iesu,
Ecclesiæ assiduus minister,
Beati nomine in posterum appelletur,
eiusque festum
die duodecima Maii
in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die vicesimo primo mensis Septembris,
anno Domini bismillesimo quarto decimo,
Pontificatus Nostri secundo.

Franciscus

Romana, No. 59, July-December 2014, pag. 211.