envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decree of Approval of the Translations into Hebrew and Arabic of the Mass of St. Josemaría, Congregation for Divine Worship and the Discipline of the Sacraments

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Prot. N. 28/15

SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI

Instante Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Xaviero Echevarría Rodríguez, Epsicopo titulari Cilibiensi ac Praelato Santae Crucis et Operis Dei, litteris die 31 mensis decembris 2014 datis, vigore facultatum huic Congregatione a Summo Pontifice FRANCISCO tributarum, textum arabicum et hebraicum Missae in honorem sancti Iosephmariae Escrivá de Balanguer, presbyteri, prout in adiecto exstat exemplari, perlibenter confirmamus.

In textu imprimendo mentio fiat de confirmation ab Apostolica Sede concessa.
Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 16 mensis maii 2015.

Robert. Card. Sarah
Praefectus

+ Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis

Romana, No. 60, January-June 2015, pag. 37-39.